PYGMACHI

PYGMACHI
PYGMACHI
Graece πυγμάχοι, apud Theocritum in Ἡρακλίσκῳ,
——— ——— ἅτ᾿ εἰς γαῖαν προπεσόντες
Πυγμάχοι.
Pancratiastae sunt, qui hanc artem habebant ut vincerent velut in terram cadentes ac resupinantes sese; cum pugiles non nisi stantes ac recti certamen peragerent. Vocat autem illos πυγμάχους et παλαίσματα simul illis tribuit, quia ex pugillatu et lucta compositum genus agonis illud erat, quod et παγκράτιον inde dicebatur. Forsanf et apud illum παμμάχοι melius legeretur, ita eniam et Pollux Pancratiastas vocat. Vide Salmas. ad Solin. p. 290. et supra. ubi de Pancratio. Alii erant Pygmares seu πυκτομάχοι, genus medium inter Graecorum pugiles et Romanos gladiatores, de quibus vide Scribonium Largum c. 23. tmem. 101. et Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 45. et Calig. c 26. Damnatorum εἰς τὸ πυγμῇ μονομαχεῖν mentionem habes non semel, apud Eusebium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • MONAMACHIA — dicta est olim exercitatio, in qua duo inter se utplurimum dimicabant, vel ut ad bellicas pugnas ineundas fortitudinem et peritiam compararent: vel, ut in ludis, Amphitheatris, atque aliis publicis certaminibus coronas victoriae consequerentur,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PANCRATIUM — Graece Παγκράτιον, aliter Suidâ teste Παμμάχιον, Pugilatui posterioribus temporibusaccessit; inque eo pugnis et calcibus certatum est: Proin tertium quoddam exercitationis Gymnasticae fuit genus, ex lucta et pugilatu compositum. Quare… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PUGIL — dictus a pugna, et pugna a pugno, inquit Donatus in Prolog. Hecyrae, Veteres namque ante usum ferri et xrmorum, pugnis et calcibus et morsibus, corporumque luctatione certabant. Similiter, qui Latinis Pugil, Graecis πύκτης, a πὺξ, pugnô. Ita ergo …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”